- OTHRYS
- OTHRYSThessaliae mons, non procul ab Oeta; Centaurorum olim sedes et Lapitharum, Strabo l. 9. Delacha incolis vocatur. Nivalis Virgilio dicitur, l. 7. Aen. v. 675. quod forte hausit ex Nicandro; sic enim ille Theriacôn v. 145.Ναὶ μὲν καὶ νιφόεςςα φέρει δυσπαίπαλος Ο῎θρυςΦοινὰ δάκη. ————Ubi Scholiast. Ο῎θρυς, ὄνομα ὄρους Θεςςαλίας. Ex utroque Stat. Theb. l. 3. v. 319.—— —— Non ocius altiInterras cadit ira Iovis, si quando nivalemOthryn, et Arctoae gelidum caput institit Ossae.Idem Achilleid. l. 1. v. 228.—— Iam nubilus ingemit Othrys.Pinos dat ei Val. Flacc. l. 6. v. 390.Qualiter exosus Pyrrhae genus, aequora rursusIuppiter, atque omnes fluviûm si fundat habenas;Ardua Parnassi lateant iuga, cesserit OthrysPiniger, et morsis decrescant rupibus Alpes.Idem Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.